HISTORIA LIBRI JOSUE

CAPUT V: De angelo apparente Josue, et eversione Jericho

#Jos. V#Jos. VI.

Eadem nocte cum esset Josue in agro Jericho ad explorandum, vidit virum stantem contra se evaginato gladio, et ait: Noster es, an adversariorum? Qui respondit: Nequaquam, sed princeps sum exercitus Domini, et nunc venio. Et docuit eum angelus de modo capiendi civitatem, et quod eam, et universa ejus faceret anathema: anathema, id est ab usu hominum seorsum remota. Cumque adorasset Josue pronus ad terram, dixit ei angelus: Solve calceamentum de pedibus tuis, locus enim in quo stas sanctus est, quod intelligendum est, sanctificatus est. Qui enim pollutus erat in habitatione gentium, ad praesentiam Domini per angelum sanctificatus est. Porro per nuditatem pedum in hujusmodi locis sanctis, et in poenitentibus, potest notari innocentia, quae talibus congruit. Eam enim habuerunt primi parentes nudi. Diluculo autem, juxta consilium angeli, septem sacerdotes, septem buccinis clangebant ante arcam, omnisque populus armatus praecedebat arcam, et reliquum vulgus sequebatur eam; circumieruntque civitatem primo die Azymorum semel, et sub silentio, et redierunt in castraSic fecerunt sex diebus. Die autem septimo septies eam circumierunt, et in circumitu septimo dixit Josue ad populum. Vociferamini, et ascendite, sitque haec civitas anathema, quasi devotata in mortem, praeter aurum, et argentum, et aes, et ferrum, quod conservabitur Domino in primitias operum nostrorum, sola Rahab cum suis salvabitur. Igitur vociferante populo, et clangentibus sacerdotibus cum buccinis, muri funditus corruerunt. Et ascendit quisque per locum, qui contra se erat, et interfecerunt omne vivens in ea et combusserunt eam, et omnem supellectilem in ea in tumulum Domino sempiternum. Rahab vero honoratam muneribus, cum omni domo sua, receperunt in Israel in perpetuum. Quam procedente tempore duxit Salmon in uxorem princeps in tribu Juda. Tunc imprecatus est Josue dicens: Maledictus, qui reaedificaverit Jericho in primogenito suo fundamenta illius jaciat, et in novissimo liberorum ponat portas ejus, quod impletum est, ut post liquebit.